[Haikast II] De rosis


Imaginem excepit Michaelis Baldi


DUM LEGITE QUAESO, SODALES, PELLICULAM AUSCULTETIS!

PLEASE, PLAY THE VIDEO WHILE YOU READ!



Nouum et alterum Haikast "De rosis" lepidissime atque humanissime hoc mense dedicauit Maurus Pisini magister necnon poeta Latinus elegantissimus.



Rosa cui loquor

sero in croco sequestrat

Decembrem et imbrem


La rosa cui rivolgo la parola

sequestra in un giallo tardivo

Dicembre e la sua pioggia


- Maurus Pisini -



Humi gelante

Sole iacet anhela

Rosa deuulsa


- Flaminius Latine uertit -




Ansima a terra

Una rosa strappata -

Sole ghiacciato


- Sirius -


Clathri ferrei

E uinculis effugit

Rosa ingenua


- Nataliola -


Grate di ferro -

Libera e ingenua

Fugge una rosa


- Flaminius Italice uertit -



O blanda rosa,

Pignus amoris, atqui

Spina dolosa


Oh blanda rosa,

Pegno d'amore, ma

Spina dolosa


- Hipparius -


Vix auris panso,

Dum nascitur, calatho,

Rosa consenuit


Appena sbocciata

Alla brezza avvizzisce,

Mentre nasce, la rosa


- Flaminius -





Ultimas rosas

Cingit pruina ac plumat

Punctis consertis(1)


Ultime rose

Che la brina ricama

A punto croce


- Fabia -


(1) Ut "punto croce" Latine uerteretur, phrasis usurpata est "punctis consertis plumare". Nam iuxta lexica uerbum "plumare" artem quidem indicat pannos uel lintea figuris consutis notandi; ut autem illa praecipua ars plumandi, quae "puntocroce" nuncupatur, indicaretur, uerba sunt in carmen inducta "punctis consertis". Nam Italice "punto croce", Francogallice "point de marque" haec idcirco dicitur ars uetusta, quod per singula puncta (inter se quidem conserta) notantur et delineantur figurae. Quapropter: "punctis consertis notare".



Rosae uagulae

Blandulae, uos frigidi

Flores soporis

O rose volteggianti

Tremolanti, voi, del freddo,

I fior del sonno


- Roxas -



Stilla sanguinis

Spinis insedit acutis

Candidae rosae


Goccia di sangue

Sulle spine aguzze

Di bianca rosa


- Logodaedalus -