top of page
Writer's pictureopacafronde

Breuitas ac simplicitas

"Pars haicuum maximi momenti simplicitas habetur: [...] haec breuitas <<non eo spectat, ut multa, quae reuoluerit mens, in breuem redigantur formam, sed ut momentosa experientia uel breuis rerum euentus quam aptissimà sibi atque perfectà formà extemplo significetur".


"Uno dei caratteri principali dello haiku è la semplicità: [...] questa essenzialità <<non è un pensiero ricco ridotto a una forma breve, ma un evento breve che trova tutt'a un tratto la sua forma esatta>>".


- Luca Cenisi, "La luna e il cancello" -


Nobis multum placuit haec breuitatis atque simplicitatis definitio. Saepe enim ita nobis habemus classicam atque hellenisticam breuitatem, ut modus prorsus euadat multa et multiplices animi sensus paucis uerbis ac forma concisa lectori significandi: quem in morem pauca uerba significationum ultra modum sint plena. At quid uerum, si non ita accipienda sit breuitas, sed tamquam illa forma (breuis profecto), quae euentui cuidam effingendo quam aptissima sit, uerbis quidem quam maxime necessariis tantum usurpatis? Nullum praeter modum superaddatur neque ullum citra modum detrahatur uerbum. Perfectio... En igitur ita quidem, quasi magicis adhibitis carminibus, eo proximi processimus, ut et uerba et res una eademque comprehendantur concordia... Solidus mundus 17 syllabis contentus...

46 views0 comments

Recent Posts

See All

Saeculi puluis

Humeris nihil nisi sacculum mecum porto. Capite penitus raso, manibus rosarium gesto. At, quamquam habitum mihi indui monachi similem,...

De rebus uerbisque

"Nunquam uerba recta ac definite ualent res arguere. Nam uerba (atque cogitata) alia uiuunt uita quam res. Possunt uerba nomina rebus...

Commentaires


Post: Blog2_Post
bottom of page