Etsi Iosephus ille Ungaretti nunquam germana conscripsit haicua (in morem dumtaxat Iaponicum), ipsum tamen et uaria legisse haicua et, haec prorsus imitatum, nonnulla Italice panxisse carmina, iam hodie omnibus, qui litteris quidem Italicis dent operam, est notum.
Logodaedalus igitur noster illius Ungaretti, quod elegantissime Latine uerteret, id sibi elegit carmen, quod inscriptum est "Nox Maii" uel italice "Notte di Maggio".
MEMINERIS! Ausculta "HaiKast", acroama uel podcast de haicubus Latinis emissum!
Caelum imponit
Coronas minaretis
Lucernularum
- Logodaedalus Latine uertit -
Il cielo pone in capo
Ai minareti
Ghirlande di lumini
- G. Ungaretti, "Notte di Maggio" -
MEMINERIS! Ausculta "HaiKast", acroama uel podcast de haicubus Latinis emissum!
Comments