top of page
Writer's pictureopacafronde

Tempus migrandi


Imaginem excepit Ioannes Francus Bressanin


Omnibus lectoribus, amicis sodalibusque ualedicimus et annum nouum ominamur quam maxime prosperum atque laetissimum! Annus enim MMXX nobis animi uirtutis fuit quasi obrussa, qua tamen, ut credimus, fortiter superata, Deum Optimum Maximum enixe oramus, ut annum nobis insequentem tribuat concedatque a nubibus doloribusque serenatum.

En autem nostram uobis strenam ad kalendas Ianuarias celebrandas comparatam!


 

Tempus migrandi -

Alitum uiam nosco

At hic manebo


- Chremes -


E' tempo di migrare -

Osservo la rotta degli uccelli

Ma qui voglio restare


- Siluia Venuti Italice uertit -



 


Stellae cadentes -

Spes fallaces uanesque

Sempiternae sunt


Stelle cadenti -

Desiderio mancante

Eternamente


- Cynthia -


 

Haec acrius nox

Priore autem frigescit -

Nouatur annus(1)


Stanotte

E' più freddo di ieri -

Anno nuovo


- Flaminius -




(1) Huius in haicus lineis arcanum celatur litterarium, quod in tertio autem HaiKast lectoribus et sodalibus aperiemus.


79 views0 comments

Recent Posts

See All

Commentaires


Post: Blog2_Post
bottom of page