NOVA NVNTIAQUE
HAIKAST: PODCAST NECNON "A CALL TO HAIKU"
Die I mensis Decembris, A.D. MMXX
Ut iam omnibus notum, primum foras dedimus Haikast, hoc est nouum podcast sodalicii Opaca Fronde, quod semel in mense in sedem interretialem diuulgabitur: haicua quidem, quae sodales amicique Latine conscripserint, Latine et Italice a Daria Esposito legentur ac recitabuntur.
Quapropter omnes, quibus huius incepti participibus fieri uolupe sit, enixe inuitamus ut paginam “Home” et nostras litteras electronicas, quibus argumentum insequentis Haikast declarabitur, sedulo ac frequenter inspiciant: haicua enim uestra, quae nouam per Dariae Esposito recitationem exhauriant nuitam, praestolamur plurima!
EXCITING FINDINGS AT OPACA FRONDE
Die XXVI mensis Nouembris, A.D. MMXX
Nouum ex die hodierno nuntiamus inceptum Sodalicii Opaca Fronde, cui nomen imposuimus "Auctorum haicua".
Nam die quoque Iouis in paginam "I nostri haiku" foras dabimus uersionem Latinam, a membris scilicet amicisque Sodalicii exaratam, unius auctoris haicus.
Propterea omnes sodales amicosque, ut ad nos suas auctorum haicuum uersiones Latinas diuulgandas transmittant, enixe exhortamur inuitamusque.
FACTA EST SEDES YOUTUBE
Die VII mensis Nouembris, A.D. MMXX
Facta est tandem sedes Youtube sodalicii, quo omnes diuulgabuntur pelliculae de haicubus Latinis impressae.
Hoc ligamine aditus patebit ad indicem nostrae primae scholae introductiuae de haicubus Latinis apud Uniuersitatem Salesianam habitae: https://www.youtube.com/watch?v=S-9iNcWDFHE&list=PLvlxG3yTfj5F8e2kwaXaO4Jn1OcJn5kkS.
PRIMUM TUUM CONSCRIBE HAICU
Die I mensis Nouembris, A.D. MMXX
En uobis exonerabilem fecimus facilem symbolam de primo haicu conscribendo! Recta exoneretis aut in pagina "Lectiones utiles" inueniatis.
[PELLICULA] UN GIAPPONESE A ROMA. HAIKU E DIDATTICA ATTIVA DEL LATINO
Die XXX mensis Octobris, A.D. MMXX
Gratias agimus magistrae Ariannae Sacerdoti, quippe quae nos inuitaeurit ad acroasin habendam in seminario de formis poesis breuibus apud Uniuersitatem Campaniae "Luigi Vanvitelli".
Ecce ligamina, quibus pelliculas acroasein a magistro Iacobo "Flaminio" Rubini habitam spectare possitis:
LEXICON SYNONYMORUM LATINORUM RAMSHORN ET LIEBER
Die X mensis Octobris, AD MMXX
Iam est exonerabilis ex pagina "Lectiones utiles" lexicon synonymorum Latinorum Ramshorn et Lieber, auxilium scriptorum Latinorum ualidissimum.
DE KIGO LATINIS
Die III mensis Octobris, AD MMXX
Vobis nuntiare gaudemus nunc tandem licere libellum exonerare de kigo Latine uersis. Est paruus quidem libellus saijiki (uel lexicus), ubi quaedam licet inspicere kigo Latina, quae utilissima erunt ad haicua classica conscribenda. Ex pagina "Lectiones utiles" exonerari poterit.
DE CONSCRIBENDIS HAICUBUS
Die XXX mensis Septembris, AD MMXX
Iam inde duas breues symbolas Heinrici Reinhardt de haicubus Latine conscribendis licet exonerari. Hinc exoneretis aut ex pagina "Lectiones utiles".
DE ARTIFICIIS POETICE SCRIBENDI
Die XXVII mensis Septembris, AD MMXX
Iam licet libellum tironibus dicatum De artificiis poetice scribendi hinc uel ex pagina "Lectiones utiles" exonerare.
DE LEGIBUS HAICUUM METRICIS
Die XXVI mensis Septembris, AD MMXX
Iam diuulgauimus nostrum nouum libellum programmaticum de legibus haicuum metricis. Hinc uel ex pagina "Lectiones utiles" exonerari potest.