OPERA
[LAT/ITA/ENG] FLORILEGIVM: MVSA VINDOBONENSIS
Prelum datus est atque apud Amazon emi potest libellus periodicus Renascens, ubi, inter alia, et florilegium continetur haicuum ac tancuum nostri Flaminii, cui titulus est Musa Vindobonensis. Poemata Latina Italice interpretatus est ipsius Flaminii poeseos haicualis magister Diego Martina. Hinc florilegium, licentia ab Academia Renascens impertita, libere gratuitoque exonerari poest.
[LAT/ITA] FLORILEGIVM: TRABOCCA NEL LOTO LA GIOVANE ROSA
Iam prostat in interreti florilegium haicuum Italicorum hodiernorum, cui titulus inscriptus est Trabocca nel loto la giovane rosa, typis quidem datus domus aeditoriae "L'inedito letterario". Postrema autem florilegii pars tota nostra est, ubi quorundam huius sodalicii poetarum haicua Latine exarata lectoribus exhibentur!
[LAT] DE NOVO SODALICIO OPACA FRONDE QVANTVMQUE CONFERAT AD SERMONEM LATINVM FIRMIVS TENENDVM HAICVA (HAIKU) LATINE PANGERE
In numero 83 (2021) folii periodici Salesianum, foras tandem est data symbola a Iacobo Rubini, Sodalicii conditore, Latine exarata de primis uitae mensibus nostri Sodalicii Opaca Fronde. Eadem autem in symbola, id praesertim perpenditur atque consideratur, quantum uerum ad scientiam linguisticam fouendam necnon ad sermonem Latinum firmius tenendum conferat haicua Latine pangere. Quam autem existimationem sequitur et paruum florilegium quorundam sodalium haicuum, quae praeteritis mensibus in sedem interretialem diuulgata sunt.
[LAT] TENERE MYRTI: CARMEN GENERIS TANKA LATINE ET METRICE EXARATVM
In fasciculo CXXIII periodici Latini Vox Latina diuulgatum est carmen tanka nostri sodalis et poetae Logodaedali (Ioannis Mariae Tosi), una cum breui praefatione a Flaminio (Iacobo Rubini) exarata.
EREMI VERBA - PRIMVM CARMINVM HAIGA FLORILEGIVM
Nobis maximus est honor omnibus sistere nostrum primum carminum haiga florilegium: nam Iacobus "Flaminius" Rubini 12 panxit haicua Latina (simul et Anglice et Latine conuersa) totidem et perpulchris quidem comitata imaginibus a socio Sodalicii conditore Michaele Baldi exceptis.
Florilegium, cui titulus est impositus Eremi Verba, in secundum fasciculum periodici Latini Renascens diuulgatum est; quod periodicum, cura Academiae Renascens compactum et prelum datum, apud Amazon et coloribus et solis pigmentis albo nigroque instructum emi potest.
Hic tamen in nostra sedi interretiali florilegium nostrum gratuito exonerabile omnibus facimus.
DE HAICVBVS EXARANDIS: EXPERIENTIA ET CONTEMPLATIO - S. FAGANEL / I. RUBINI
Opaca Fronde curauit. En prima symbola, quam nobis unus ex nostris exarauit sodalibus Sirius Faganel. Qui uerum haicuum scriptor et auctor suam peculiarem nobis et cotidinam necessitudinem cum hoc antiquo poesis genere, uerbis quidem simplicibus simul autem altis, enarrat.
Iacobus "Flaminius" Rubini Latine est interpretatus.