LECTIONES VTILES
Opaca Fronde curauit - Hoc in libello tironibus destinato, peculiaritates delineantur maximi momenti carminum haicuum conscribendorum, quoad formam et contenta: quae quidem peculiaritates continenter ob oculos uersentur, dum haicua Latine exarantur, oportet.
Opaca Fronde curauit - Hoc in libello tironibus destinato praecipuae declarantur leges metricae, quibus quidem dum haicua Latine exarantur est insistendum.
Opaca Fronde curauit - Hoc in libello tironibus destinato quaedam exponuntur atque declarantur artificia ad magis "poetice" quodammodo scribendum.
Opaca Fronde curauit - Hic foras damus breuem libellum, quo uersio praebetur Latina quorundam ex maximis Iaponum kigo. Quae quidem per temporis decursum uerbis kigo augebuntur anni temporibus naturaeque propriis Europaeae. Qua de causa ipse libellus continenter augebitur ac renouabitur.
Hic praebemus forma pdf duas breues symbolas de haicubus Latine conscribendis (sermone et Latino et Teodisco), Heinrico Reinhardt auctore, qui ipsas in fine sui operis Centuria haicuum apposuit.
LEXICON SYNONYMORVM LATINORVM
In haicubus (praesertim Latinis) conscribendis maximi uerum est momenti omnia perspicue lectoribus ostendere: nam scriptor 17 modo syllabarum spatio unam uel plures describere debet imagines, experientias aut animi motus. Quapropter maximum quodque sibi pondus obtinet uerbum, quod diligentissime necesse est consideretur; oportet autem singulorum, quae usurpata sint, uerborum natura significatioque sit ad unguem nota. Verum enimuero huic rei utilissimus euadet liber Dictionary of Latin Synonymes a uiris illustribus Ramshorn et Lieber conscriptus, quem nobis faciunt exonerabilem amici Latinitium. Hoc in lexico multorum millium uerborum bene declaratur atque explicatur significatio.
MANIFESTVM CARMINVM HAICVVM ITALICE CONSCRIBENDORUM [ITALICE]
Manifestum haicuum Italice conscribendorum est documentum stilistico-litterarium maxime perpolitum, quod foras dedit Societas Culturalis Cascina Macondo. Duas in partes diuisus (de genere contentisque, de forma metroque), textus est sui genersi primus et unicus in Italia necnon maxime utilis ad uiam cuique reperiendam haicuum non solum Italice, uerum etiam Latine exarandorum. Haud enim fortuito hic fuit liber exemplar, quo quidem libelli programmatici sodalicii Opaca Fronde informarentur.
HAICVA. EXISTIMATIO LIBRORVM
Symbola a uiro Iapono Accio Watanabe Latine conscripta, ubi ipse discipulus Uniuersitatis Kentuckianae non modo duos libellos haicuum Latinos et quidem elegantissimos recenset, sed etiam uaria ac lectu dignissima promit uerba de "similitudine" linguas inter Latinam Iaponicamque.
THE CURSUS IN MEDIAEVAL AND VULGAR LATIN
Un testo prezioso per riscoprire una teoria applicabile anche ai brevi versi degli haiku latini.En Utilissima symbola Alberti Curtii Clark, ubi historia naturaque alte repetitur disciplinae cursus Latini, hoc est ars clausulas per accentuum delectum effingendi. Est quidem textus magni momenti ad disciplinam aperiendam, quae breuibus quoque haicuum Latinorum uersibus aptari possit. Si faciliorem ad rem requiras aditum, hanc legas symbolam.