top of page
alcaeus_edited.jpg

FIAS PARTICEPS

VERSIONE ITALIANA

Tete nobis adiungas ac particeps fias Opaca Fronde

Opaca Fronde est societas culturalis sermoni Latino uiuo libere creatiueque per haicus formam usurpando dicata.

Romae, in conclauibus Facultatis Litterarum Christianarum et Classicarum Pontificiae Uniuersitatis Salesianae, statis temporibus ac diebus una conueniunt sodales; licet tamen iis quoque, qui uariis de causis Facultatis adire nequeant aedes, de euentibus consiliisque Opaca Fronde certioribus fieri necnon sua cuique haicua Latina ad nos libere mittere: quae enim digna, ut foras dentur, habita sint, suetis quidem hebdomadae diebus in paginam “I nostri haiku” diuulgabuntur.

Sunt qui poetae nascantur; at alii quidem tales fiunt; omnibus tamen fas est, praeter uniuscuiusque ingenii uires, carminibus frui haicubus, quibus quidem suus et spiritus et animi sensus exprimantur: ars enim poetica est primum omnium suae cuiusque personae facultas exprimendae.

Nolite igitur timere et uos extemplo sodalicio adiungite Opaca Fronde! Uos enim exoptatos praestolamur!

CERTIORES FIERI

De Opaca Fronde euentibus certiores fieri facillimum est: utere hic supposita sectione "Subscribe Form", ut tete sodalicii adiungas newsletter.

QUOMODO SINT HAICUA DIUULGANDA

Tua haicua Latina hanc ad inscriptionem mitte (opacafronde@gmail.com), aut recta utere sectione consulto dicata in pagina "Contatti". Gaudio et honori erit nobis ea diuulgare haicua, quae idonea quidem sint habiti. Haicua in paginam "I nostri haiku" quoque die Lunae foras dabuntur.

Nolite timere: omnes sumus rudes tirones!

Fias particeps: Open Positions
bottom of page