top of page

QVI SIMUS

Opaca Fronde: nouum inceptum sermonis et litteraturae Latinae uiuae

​

VAI ALLA VERSIONE ITALIANA

QVID EST OPACA FRONDE?

Sodalicium Haicubus Latine Pangendis Romanum "Opaca Fronde" nouum est inceptum sermonis Latini uiui creatiue usurpandi hac in nostra ciuitate Europaea, quae culturae Latinae gazam thesaurumque magis in dies a necessitudine historiaque gentium Europaearum animeduertit abalienatum, ut periculum re sit ne ipsa Latinitas suum tandem in plagis occiduis penitus amittat locum.

Image by Ksenia Makagonova
Rome

QVI NOBIS FINIS ET SCOPVS

Finis et scopus sodalium Opaca Fronde est carmina componere Latina per formam animumque haicuum (quae quidem sunt poemata litterarum Iaponicarum classica), quin autem spiritum praeceptaque abdicemus litteraturae Latinae et classicae et insequentium aetatum.

QVID EST HAICV?

Haicua sunt carmina litterarum Iaponicarum classicarum praecipua, quae quidem, ex usu pangendi Renga poemata (hoc est genus conuiuiale colligatae inter hospites uersificationis) ducta, dignitatem primum susceperunt poeticam saeculo XVII magistri Matsuo Basho opera, qui haicuum pater iure spiritualis et litterarius habetur.

Haicua carmina tribus constant uersibus homoeoteleuto plerumque destitutis et leges praecipuas seruantibus metricas, quae definitum constituunt syllabarum numerum (ut plura legas, cfr. nostrum libellum De haicuum forma atque natura):

  • 5 syllabae in I linea;

  • 7 syllabae in II linea;

  • 5 syllabae in III linea.

​

Haicuum igitur indolem adeo informat breuitas (eodem mirifice modo, quo apud purissimos atque probatissimos euenit scriptores hellenisticos), simplicitas, lucidae significationis intentio, ut haicua scribenda mentis quidem cuiusque carminum litterarumque Latinarum studiosi excitent ac percellant uires.

Japan Temple Bell
Used Books

CVRNAM HAICVA?

Uestigiis insistentes Harundine – Societas Flandrica Haicubus Latine Pangendis, firmiter credimus discipulos atque homines linguae Latinae studiosos per haicua Latine conscribenda efficaciter posse sensus exprimere sibi interiores ac simul uoluptatem capere curiositatemque excitare dum linguam Latinam altius excolunt, utpote cuius scientia continenter et perquam efficacius uiuum per usum augeatur, hic si praesertim coniunctus sit scriptoris animi mentisque significationi libere exprimendae.

Credimus praeterea populos Iaponicum atque Romano-Latinum (cum sua quidem cuiusque indole humana ac litteraria) raros uicissim esse testes gentium diuersarum animorum mirifice inter se uicissim consonantium. Quapropter hoc genus compositio poetica (tam procul a nobis posita geographice, quam proxima et familiaris quoad sermonem adhibitum, hoc est Latinus) multas neque praetereundas praebet occasiones fructus edendi haud negligendos.

VIS HAICVVM DIDACTICA

Uarias inter suas partes constitutiuas, haicua Latine exaranda, sermonibus praesertim si conscribantur a Iaponico diuersis, signum ostentant sibi quidem proprium ac necessarium: nam maxima haicuum breuitas (habentur enim carmina omnium in orbis terrarum litteris breuissima) et necessitas unam pluresue imagines, cogitata aut sensus (aut omnia interdum eodem quidem temporis momento) quam clarissime ac maxime comprehensibiliter describendi ita uerum efficiunt, ut scriptori singula carminis uerba perattente et diligentissime sint perpendenda ac consideranda, necnon quaeque eligenda aptissima atque eadem in loco disponenda cuique accommodatissimo. Non enim est idem mare ac aequor aut pelagus; lutum est caeno quidem diuersum; alia est nubes quam nebula aut nimbus et ita porro. Haec quidem est causa cur haicua Latine conscribenda exercitium possint utilissimum quoad praxin didacticam euadere, nam discipulos et homines litterarum Latinarum studiosos ad uocabulorum ac syntaxeos Latinae scientiam adeo locupletandam ualent inducere, ut linguae usurpandae melius et quidem firmius moderentur.

Many Lies
Qui simus: News
bottom of page